- OFFICIALIS
- OFFICIALISMinister seu Apparitor Magistratuum; Paulus l. 5. sent. C. de Fisc. Advoc. Gloss. Graec. Lat. Ταξιωτὴς, Apparitor, Ossicialis. Spartian. in Caracalla, c. 6. Non ignorantibus Martiô Agrippâ, qui classi praeerat et praeterea plerisque Officialium impulsu Martialis. Appuleius Metam. Iubet Officialem suum pisces pedibus obterere, etc. Sicque sumitur vox haec tit C. defiliis Officialium: quô sensu Officium quoque reperitur apud Ulpianum l. 1. §. si quis ultro 19. ff. de quaest. Vide infra Officium. In posteriori Edicto Maximi de Christiunis, apud Eusebium, Officiales dicuntur, qui eidem in prioriBeneficiarii sunt appellati: Ἐχταύτης τῆς προφάσεως ἐξ ἧς κεκελευσμένον ἦν ὑπὸ τῶ θειοτάτων Διοκλητιανοῦ καὶ Μαξιμιανοῦ τῶ γονέων τῶ ἡμετέρων τὰς συνόδους τῶ Χριςτανιῶν ἐξῃῆςθαι, πολλοὺς σεισμοὺς καὶ ἀποςτερήσεις ὑπὸ τῶ ὀφφικιαλίων γεγενῆςθαι. Fuêre autem Beneficiarii in officio Rationalis, quibus exhibitio cursus publici et primipili necessitas iniungebatur, uti patet ex Cod. Theodos. de cohort. princip, cornic. et primip. Beneficiarti vel Ossiciales Rationalis etc. Sed et in aliorum Praesidum Praefectorumque officiis apparebant. Ex diverlis autem Officiis mittebantur, qui cursum publicum exhiberent, vectigalia exigerent et pastum primipili curarent, ut Stationarii, Curiosi, Beneficiarii, Primipilarii, Principes, Cornicularii, alii. Eorundem porro operâ et ministeriô Magistratus usos fuisse in reis conquirendis et exhibendis, ex praefatis edictis liquet. Vide supra in voce Beneficiarii. In gloss. in Clement. 2. de rescript. Officialis, foraneus est, qui in certa diceceseos parte vices Episcopi gerit. Sed Officialem a Vicario separat Albericus c. cum nullus de tempor. ord. in 6. Zasius Officialium genera haec notat, in l. principaliter, si cert. pet. cum ait: Sunt enim Rectores provinciarum, sunt Praesides, sunt Gubernatores, Prodomini, sive, ut vulgo vocantur, Vicedomini, Administratores sine iurisdictione et cum iurisdictione; Sunt et Aulici, quos Palatinos nominant. Sunt et multa alia genera etc. Apud Gallos proprie Officiales appellantur Iuices Episcopales seu Episcoporum, in quos acrius invehitur Petrus Blesensis Ep. 25. Etiam Officiales, Clericos dici ac sacerdotes, qui Ecclesiae deserviunt: Unde Officiare, Ecclesiae deservire, in ea officium Ecclesiasticum peragere, et officiari festos dies dici, cum in iis proprium diei et festi officium Ecclesiasticum peragitur, ait Car. du Fresene ubi supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.